- PERICLITANTES
- PERICLITANTESin Zeryntho, in antrum Hecatae dicatum, confugere olim soliti sunt, teste Aristophane in Pace. Ita autem de hoc antro, Nicandri Scholiastes, Ο` Ζηρύνθιον ἄντρον εν Σαμοθράκῃ φασὶν εἶναι Λυκόφρων δέ φησι, Ζήρυνθον ἄντρον τῆς κυνοσφαγοῦς θεᾶς ὅ ἐςτι σπήλαιον τῆς Ε῾κάτης, Zerynthium antrum in Samothracia dicunt esse. Lycophron vero ait, Zerinthi hiatus Virginis Canariae, i. e. spelunca Hecates. Hic igitur, ubi Hecatae et Corybantibus sacrificâssent, liberari a periculis credebantur. Suidas, Ε᾿ν Σαμοβράκῃ ἦσαν τελεταί τινες, ἅς ἐδόκουν τελείςθαι πρὸς ἀλεξιφάρμακα κινδύνων τινῶν. Η῏ν δὲ ἐκεῖσε καὶ τὰ τῶν Κορυβάντων μυςτήρια καὶ τὰ τῆς Ε᾿κάτης, καὶ τὸ Ζήρυνθον ἄνσρον, ᾗ κύνας ἔθυον. Ε᾿ν κινδύνοις οὖν γενόμενοι ἐπικαλοῦντο τοὺς Δαίμονας ἐπιφανῆναι καὶ ἀλεξῆσαι. Ε᾿δόκουν δὲ οἱ μυούμενοι ταῦτα; ἐκ τῶν σώζεςθαι καὶ ἐκ τῶν χειμόνων, i. e. in Samothracia erant sacra quaedam, quae fieri solebant, ad averruncanda pericula. Ibidem erant et Corybantum mysteria et Hecates, et Zerynthium antrum, ubi canes immolabant. Itaque in Periculis versantes invocabant Deorum opem ac praesentiam: et videbantur, qui his vacabant sacris, e periculis ac tempestatibus liberari. Pertinet huc et Diogenis illud, apud Laertium, l. 6. in vita eius, Admirante quôdam in Samothracia donaria, dixit: πολλῷ ἂν ἔιη πλέιω, ἐι καὶ οἱ μὴ σωθέντες ἀνετέθησαν, Longe essent plura, si et, qui non servati sunt, appendissent. In specie de periclitantibus in mari, vide supra, in voce Naufragium. Periculum namque peculiariter de navigatione: nautae enim, ut ait Q. Smyrnaeus, ἀεὶ σχεδόν εἰσιν ὀλέθρου, semper exitio sunt propinqui. Statius Thebaid. l. 6. v. 19.Ceu primum ausurae trans alta ignota biremes,Seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegea lasessunt;Tranquillô prius arma lacu, clavumque levesqueExplorant remos, atque ipsa pericula discunt.Ad quem locum vide Animadversiones Casp. Barthii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.